- PEDANEI Senatores
- PEDANEI Senatoresmelius Pedarii, docente A. Gelliô l. 3. c. 18. quibusdam dicti sunt, qui sententiam in Senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibusirent: Sed quum Senatus consultum per discessionem fiebat, universi Senatores sententiam pedibus ferebant. G. Basso illi sic appellati sunt, qui cum Curulem Magistratum non gessissent, pedibus in Curiam ibant. M. Varro in Satyra Menippea, Equites quosdam dicit Pedarios appellatos, videturque, iuxta Gellium, significare qui nondum a Censoribus in Senatum lecti, Senatores quidem nonerant, sed quia honoribus populi usi quidem erant, in Senatum veniebant et sententia ius habebant: nam et Curulibus Magistratibus functi, qui nondum a Censoribus in Senatum lecti erant, Senatores non erant, et quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed quas principes dixerunt, in eas discedebant, vide loc. cit. In quem Anton. Thysius notat. Pedaneos Senatores non dici, sed Iudices, quide levioribus causis cognoscebant, l. 4. et l. fin. C. de Pedan. Iud. quos Χαμαιδικαςὰς, quod in imis subselliis assiderent, vocat Theophilus. vide Novellam 82. et ibi Cuiacium. Festus Senatorem Pedarium fuisse eum ait, qui tacitus tran seundoad eum, cuius sententiam probabat, quid sentiret, indicaverit. Vide supra; ut et Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. Sed et Pedavii et Pedicularii, Graece ποδοψόφοι, aliter Latine Sonipedes, dictisunt, qui pede scabillum sonabant. De Sacerdoribus Aegyptiis Gratius in Cyneg. v. 42.Vix operata suo sacra ad Bubastia linoVelatuf sonipes festivi turba Canopi.Ubi sonipes turba festivi Canipi, ἡ ποδοκτύπος est, ἡ ταῖς ποδοκτυπίαις ἀεὶ χαίρουσα, scabillorum crepitu semper gaudens. In Sacris enim scabillum pede sonare consuevisse, Interpres vetus Statii docet. Sed et in Choro fuêre, qui pede percussô ἐνδόσιμον can entibus dabant. saltautibusque ἐυρυθμίαν moderabantur. Quod non simplicis pedis percussione saciebant, sed soleâ ligneâ, cui suppacta fuit e ferro regula ad maiorem sonum edendum. Lueianus σιδηροῦν ὑπόδημα, ferreum calceamentum vocat. Vide supra ubi de Crupeziis et hîc infra ubi de Pediculis, item de Scabellis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.